라틴어 문장 검색

Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장5)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장32)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장24)
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장20)
Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장4)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur sed neque cotidie neque diu, ne nervi indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장21)
Inponendum vero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장22)
Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장32)
praecordia quoque dura at inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae adiuvare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장36)
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장48)
Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장133)
magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장19)
Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장67)
praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장66)

SEARCH

MENU NAVIGATION